[1] Tenuit cōnsuētūdō, quae cotīdiē magis inualēscit, ut praeceptōribus ēloquentiae, Latīnīs quidem semper, sed etiam Graecīs interim, discipulī sērius quam ratiō postulat trāderentur. Eius reī duplex causa est, quod et rhētorēs utique nostrī suās partīs omīsērunt et grammaticī aliēnās [2] occupāuērunt. Nam et illī dēclāmāre modo et scientiam dēclāmandī ac facultātem trādere officiī suī dūcunt idque intrā dēlīberātīuās iūdiciālīsque māteriās (nam cētera ut professiōne suā minōra dēspiciunt), et hī nōn satis crēdunt excēpisse quae relicta erant (quō nōmine grātia quoque iīs habenda est), sed ad prosōpopoeiās usque [ad suāsōriās], in [3] quibus onus dīcendī uel maximum est, inrumpunt. Hinc ergō accidit ut quae alterīus artis prīma erant opera facta sint alterīus nouissima, et aetās altiōribus iam disciplīnīs dēbita in scholā minōre subsīdat ac rhētoricēn apud grammaticōs exerceat. Ita, quod est maximē rīdiculum, nōn ante ad dēclāmandī magistrum mittendus uidētur puer quam dēclāmāre sciat.